VII. Mēdus et Cornēlius


Episode Artwork
1.0x
0% played 00:00 00:00
Nov 24 2018 3 mins   47

Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet. Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus, neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur.

Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā apud dominum, neque Tūsculī est, sed in viā Latīnā inter Rōmam et Tūsculum. Quō it Mēdus sine dominō suō? Rōmam it. Post eum est Tūsculum, Rōma ante eum est.

Mēdus laetus est et cantat, quia ad amīcam suam ambulat. Sed iam tacet Mēdus. Cūr iam nōn cantat servus? Mēdus tacet neque cantat, quia videt dominum Rōmānum quī equō vehitur Rōmā Tūsculum. Quis est dominus quem videt Mēdus? Est Cornēlius, quī Tūsculī habitat. Is ā Mēdō timētur, quia Iūliī est amīcus.

Cornēlius (ad equum suum): “Ecce servus quī sōlus Rōmam ambulat. Cuius is est servus? estne servus Iūliī? Is est!” Verba Cornēliī ab equō tantum, nōn ā Mēdō audiuntur.

Iam Cornēlius prope Mēdum est, neque ab eō salūtātur. Neque servum salūtat Cornēlius, sed interrogat: “Quis est dominus tuus, serve? Estne Iūlius?”

Mēdus, quī amīcum Iūliī timet, nūllum verbum respondet, et Rōmam ad amīcam suam ambulat. Iam Cornēlius post Mēdum est neque eum rūrsus interrogat. Cornēlius, quī sōlus equō vehitur, interrogat equum: “Cūr servus mē nōn salūtat, sed tacet neque respondet?”

Equus verba dominī audit neque verbum respondet, sed tantum “Hihihī!” − nam equus verba nōn habet!

Ecce Mēdus per portam Capēnam Rōmam intrat et laetus ad ōstium Lȳdiae ambulat. Mēdus ōstium pulsat et intrat.

Lȳdia laeta amīcum suum salūtat et ab amīcō suō salūtātur.